ENYALII Jovis

ENYALII Jovis
ENYALII Jovis
mentio apud Ioseph. ex Histiaeo Milesio antiquissimo rerum Phoeniciarum Scriptore, qui de campo Senaar, ubi Babylon condita, sic scribit: Τῶν ευὲ ἱερέων τοὺς διασωθέντας, τὰ τȏυ Ε᾿νυαλέου Διὸς ἱερώματα λαβόντας, εἰς Σεναὰρ τῆς Βαβυλῶνος ἐλθεῖν. Qui vero ex sacerdotibus conservati essent, acceptis Iovis Enyalii sacris, venêre in Senaar Babyloniae. Ubi pro Ε᾿νυαλίου Ioseph. quidem legit Ε᾿νυελίου. Sed Ε᾿νυαλίου recte est, apud Syncellum, ex Eusebii prior Chronic. libro: prout editus est in Thesauro Tempp. Rufinus videtur, cum quid Enyalius esset, ignoraret, vocem eam praeteriisse. Saltem nec in MS. Vossii, nec in editis ullis, compatet. Sed inter Martis esse cognomina, auctor est Macrob. Sat. l. 1. c. 19. atque idem docer Eustath. ad Hom. qui non semel usurpat. Ut et alii Poetarum, et in his Bassus Antholog. l. 1. a quo Spartiani trecenti, qui fortiter pugnantes ceciderant, Epigr. ἀνδρείαν, vocantur,
---- ἀνικήτου δῆμος Ε᾿νυαλίου.
invicti populus Enyalii. etc.
Quis autem ille Histiaei praefati Iuppiter fuerit Enyalius, docet Voss. ubi Belum, Nin Patrem, Assyriorum Regem in sacris Nimrodum dictum, eundem esse ac martem, demonstrat, in erudito opere de Idolol. orig. et progr. l. 1. c. 16.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”